- STILICO
- STILICOVandalus, Dux copiarum Theodosii M. cuius ex fratre neptem Serenam in matrimonio habuit. Tutor Honorii, quem Pater Occidentis Imperatorem declaraverat, prospere rem gessit, usu rerum et fortitudine inclitus: Hinc elatior. Gothos in Liguria vicit, A. C. 402. et Alaricum, qui per Ann. 30. Thraciam, Graeciam et Illyrium vastaverat, in fugam coniecit: interim, cum illum perdere posset, foedere cum illo initô, elabi eum permisit. Postea Radagisum superavit, Imperatori Mariam primo, dein Thermaniam, filias suas, elocavit: Tandem Eucherium filium ad Imperium evecturus, clam cum Barbaris amicitiam fovit, Athalaticum modo vicit, modo vincere permisit: Sed persidiâ detectâ, Honorii iussu occisus est, A. C. 408. Eucheriô filiâcum Setena strangulatô, quam Placidia Imperatotis soror Barbaros Romam invitâsse ostendit. Decreto Senatus nomen eius ubique deletum, statuaeque disiectae sunt. Prosper et Marcellin. in Chron. Oros. l. 7. Claudian. de Stilic. Addo hîc, quod tres libros Sibyllinos, post Sullanum incendium utcumque reparatos, quibus fortuna Urbis Populique contineri credebatur, uti supra diximus, aboleri. idem praecepit, teste Lactantiô de Ira Dei c. 23. Sed et nummos eundem aureos, solâ formâ ab Impetatoriis discrepantes cudere ausum esse, notat Philostorgius l. 12. c. 1. n. 2. et hoc intet affectatae ab co tyrannidis signa reponit. Verum ab Honotio potius, in soceri Stilichonis honorem, et memoriam rerum ab hoc praeclare gestarum, factum id esse, contendit Car. du Fresne Dissertat. de infer. aevi Numismat. num. 63. De figura gemmis insculpta, repertâ in Mariae filiae eius sepulchro, Imperatori modo dicto nuptae, vide aliquid infra, in voce Vive.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.